2. ERUPTIO VESUVII
Anno Domini LXXIX magna eruptio
Pompeiam urbem delevit cum
Vesuvius mons Pompeiam cinere
operuit. Diebus prioribus crebri
terrae motus tremorque frequens
Pompeiam commoverant. Cineris
pondus urbis aedificia diruit et
aer putidus Pompeianos suffocavit
atque necavit. Plinius Minor
scriptor forte apud Pompeiam, in
villa avi sui, Plinii Maioris, eo
tempore erat. Plinius eruptionem
vidit et eam in epistulis narravit
atque in posteritatem tradidit.
Propter Vesuvii eruptionem,
tandem Pompeia evanuit.
3. INVENTIO POMPEIAE
In saeculo XVIII, casu
Pompeianae ruinae in lucem
surrexerunt. Tunc Carolus III
erat rex Hispaniae Neapolique
(ubi ruinae Pompeiae erant). Hic
rex Pompeiam e terris effodere
iussit. Inde archaeologi multi
Pompeiam effoderunt, usque ad
nostrum tempus. Giuseppe
Fiorelli archaeologus invenit
cavos ubi homines animaliaque
erant et eos gypso implevit, ita
ut nunc eorum formas aspicere
possimus.
4. RELIQUIAE POMPEIANAE
Pompeia moenia et portas moeniarum et vias
et aedificia multa publica privataque habebat,
quoque magnum forum possidebat, ubi
Pompeiani templa, basilicam atque macellum
aedificaverant. Privata aedificia opere
tessellato picturisque ornabantur. Partes
eorum aedificiorum privatorum erant: atrium,
peristylum, cubicula, hortus, et cetera.
Publica aedificia erant: thermopolia (plus
quam centum erant Pompeiae), cauponae,
theatrum magnum et theatrum parvum,
amphitheatrum (ad ludos gladiatorios
celebrandos), thermae (quarum partes erant:
apodyterium, frigidarium, tepidarium,
caldarium palaestraque). Erant quoque
prostibula multa. Fontes aquae in omnibus
compitis erant, ubi cives aquam sumebant.
Grafiti complures a Pompeianis in muris
exarabantur, ad exemplum, sub asello picto
molam volvendo, legebatur:
LABORA ASELLE QUOMODO EGO
LABORAVI ET PRODERIT TIBI