4. Quid ille ad nos? Hoc volo: Volo vos salutare, atque dicere vos omnes linguae Latinae maxima cura studere debere! Nisi illud facitis, valde timete! Quia statim veniam atque gladio meo partem illam corporis molliorem vestram acriter pulsabo...!! Mihi non creditis? Ridetisne vos? Eheu, iam iam mox venio...! Timete multum, discipuli, quia fortissimus nominor...!
5. Quid ille ad nos? Atque magistro illi pessimo vestro, nomine Ansgario, hoc dicite: Cave Ansgari, qui meam agis personam!! Unus neque duo est verus Vulpes Vindex ! Tu nihil nisi audax impostor sycophantaque esse videris...! Mihi poenas dabis multas, iam videbis...!!
6. Quid ille ad nos? Et iam satis hodie est! Iam vobis valedico omnibus!! Optimum agatis Festum Carnelevarium atque valete semper, amici amicaeque!!